- ACETARIA
- ACETARIAdicta sunt olera, quae cruda ex aceto et sale edebantur, Graece τρώξιμα: ut et, quae acetô et sale condiebantur; cuiusmodi condimenta ὀξύπορα Graecis. Haec male confundit cum Frigidis Mensis Veterum Hieron. Mercurialis; hôc enim nomine comprehenderunt Veteres omnes cibos, qui crudi esus sunt, quique opera ignis non indigent, ut manducentur, ἄπυρον τροφὴν et ἄπυρα Graeci vocant. Inter quos locum habuêre ostrea, echini, et lactucae crudae, aliaque acetaria, quae una cum pomis in epilogo cenae usurpari consueverunt; donec illa ab extremo agminie in frontem migravêre, a secunda mensa in primam, istis ordinem suum servantibus, ut Plut. notat Symposiac. Quaest. l. 8. c. 98. Acetariorum dein nomen proprium factum, τῶ σερίδων, intuborum, nempe quae cocta ex aceto edebantur, namque et de coctis oleribus, ex aceto edi solitis, vocem Acetariorum usurpatam esse tradit Dioscorides. Cum vero Plin. l. 19. c. 4. diserte Acetaria a Latinis appellata dicat, quae absque ignis operâ semper essent parata: Sic Salmaf. Acetaria, a Salmagis et Oxyporis distinguit, ut Acetaria dicat, omnia olera, quae recentia ac cruda ex aceto vorarentur; Salgama, quae fale et aceto condita servarentur: Oxypora tandem, quae ex pluribus speciebus composita unâ tritis mixtisque, quibus etiam addebatur acetum, vide eum ibidem p. 1273. et infra quoque in voce Escaria. it. Oxypora.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.